monumenta.ch > Plinius > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 22
{VIII} in ipsis vero arboribus quae maximam fert hemeris vocatur, brevior et in orbem comosa alasque ramorum crebro cavata. fortius lignum quercus habet et incorruptius, ramosa et ipsa, procerior tamen et crassior caudice, excelsissima autem aegilops, incultis amica.